Rozmiar: 15909 bajtów

o. J. 1234. Oktober 29. Kosel.

Testament des Herzogs Meseko von Oppeln, worin er dem Stifte das Dorf Breze vermacht.

In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen. Ego Meseco divina miseracione dux de Opol sciens nichil esse cercius morte, nichil incercius hora mortis, volensque diem extremum operibus misericordie prevenire, coram meis baronibus et fratribus predicatoribus et aliis meis familiaribus videlicet comite Nicolao castellano de Cozle, comite Roprechto, comite Laurencio Jarozlao Jacobo Paulo Marchone Nicolao Dirscone Vincencio Marco fratribus predicatoribus, Gothardo notario, Jacobo capellano, Bartholomeo capellano, fecimus scribi meam ultimam voluntatem. In primis igitur ad honorem dei et sancte matris ecclesie, ecclesie sancti Johannis in Wratislauia confero duas villas Zalese et Slauecici subtali forma ut in quolibet anniversario pro remedio anime mee meorumque parentum fiat fratribus et pauperibus una refeccio, et candela de anno in annum in ipsa ecclesia conburatur. Ecclesie beate Crucis in Opol contero unam villam que vocatur Strelci in Gola. Item claustro sororum in Bosidom dono villam que Breze nominatur; domui vero fratrum ordinis predicatorum in Rathibor aput quos elegi sepulturam, confero ad structuram tam ecclesie quam claustri ducentas marcas puri argenti. Item cruciferis de domo Teutonica centum marcas vel hereditatem equipolentem. Quibus conpletis dilecto fratri meo duci Wladizlao committo totam terram si uxor mea prole carebit, salvis et intactis omnibus meis donacionibus seu commutacionibus vel vendicionibus factis hiis qui michi fideliter suum servicium exhibuerunt, ne in suo fideli servicio fraudentur in periculum et dampnacionem eternam anime mee ex hoc tam in rebus mobilibus quam inmobilibus. Si vero uxor mea prole carebit et in sua viduitate voluerit permanere, habeat castrum Toschecz cum omnibus suis attinenciis; sed si nubere voluerit. quingente marce argenti sibi assignentur. Matri vero mee dilecte satisfaciendo de commissis confero duo castra Tessin et Rathibor cum suis attinenciis, exepto censu istius anni terre tocius partis mee, quem pro debitis et elemosinis domino episcopo Wratislauiensi T. et priori fratrum ordinis predicatorum cum fratribus predicte domus committo, quos executores tocius mei testamenti, ne quod absit per aliquem possit vel debeat irritari constituo. Actum in Cozle IIII. Kalendas Novembris.

Aus dem Liber niger des Domkapitels fol. 412.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów